ALL POSTS

SANTA MISA. DOMINGO VII DESPUÉS DE PENTECOSTÉS


DOMÍNICA VII POST PENTECOSTEM. Santa Misa “non una cum”

 

https://messatridentinanapoli.files.wordpress.com/2014/10/pio-xii-1.jpg?w=665
——– 
——–
 EPISTOLA    
 
Léctio Epístolæ B. Pauli Ap. ad Romános, 6, 19-23
 
Fratres: Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestræ: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre immundítiæ, et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra servíre iustítiæ in sanctificatiónem. Cum enim servi essétis peccáti, líberi fuístis iustítiæ. Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis? Nam finis illórum mors est. Nunc vero liberáti a peccáto, servi áutem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam. Stipéndia enim peccáti, mors. Grátia áutem Dei, vita ætérna, in Cristo Iesu Dómino nostro.
M. – Deo grátias.  
GRADUALE
 
Ps. 33, 12 et 6 – Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur. 


ALLELÚIA 

Allelúia, allelúia. Ps. 46, 2 – Omnes gentes, plaudíte mánibus: iubiláte Deo in voce exsultatiónis. Allelúia.

EVANGÉLIUM    
Sequéntia S. Evangélii secundum Matthǽum, 7, 15-21

In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus áutem sunt lupi rapáces: a frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de tríbulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala áutem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus fácere: neque arbor mala bonos fructus fácere. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur. Igitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Non omnis, qui dicit mihi: Dómine, Dómine, intrábit in regnum coelórum: sed  qui facit voluntátem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrábit in regnum coelórum.

R. Laus tibi Christe.
Tomado del blog italiano Non Possumus.

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s