ALL POSTS

SANTA MISA. DOMINGO I DE CUARESMA


DOMINGO PRIMERO DE CUARESMA.

 – Santa Misa “Non Una Cum” los apóstatas vaticanosegundistas

 

https://i1.wp.com/stronatadeusza.com/Grafica/Tentazione_di%20_Gesu.gif
———- 
———

 EPISTOLA

Léctio Epístolæ B. Pauli Ap. ad Corínthios, II, 6, 1-10

Fratres: Exhortámur vos, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Ait énim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis. Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum: sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma iustítiæ a dextris et a sinístris: per glóriam, et ignobilitátem, per infámiam, et bonam famam: ut seductóres, et veráces: sicut qui ignoti, et cógniti: quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti: et non mortificáti: quasi tristes, semper áutem gaudéntes: sicut egéntes, multos áutem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.
M. – Deo grátias.

GRADUALE
Ps. 90, 11-12 – Ángelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. In mánibus portábunt te, ne unquam offéndas ad lápidem pedem tuum.

 

TRÀCTUS 
Ps. 90, 1-7 et 11-16 – Qui hábitat in adiutório Altíssimi, in protectióne Dei coeli commorábitur. Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: Deus meus, sperábo in eum. Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, et a verbo áspero. Scápulis suis obumbrábit tibi, et sub pennis eius sperábis. Scuto circúmdabit te véritas eius: non timébis a timóre noctúrno. A sagítta volante per diem, a negótio perambulánte in ténebris, a ruína et dæmónio meridiáno. Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: tibi áutem non appropinquábit. Quóniam Ángelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. In mánibus portábunt te, ne unquam offéndas ad lápidem pedem tuum. Super áspidem et basilíscum ambulábis, et conculcábis leónem et dracónem. Quóniam in me sperávit, liberábo eum: prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum. Invocábit me, et ego exáudiam eum: cum ipso sum in tribulatióne. Erípiam eum, et glorificábo eum: longitúdine diérum adimplébo eum, et osténdam illi salutáre meum 

 

Evangelium

Sequéntia S. Evangélii secundum Matthæum, 4, 1-11 

In illo témpore: Ductus est Iesus in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo. Et, cum ieiunásset quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus, póstea esúriit. Et accédens tentátor, dixit ei: Si Fílius Dei es, dic ut lápides isti panes fíant. Qui respóndens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei. Tunc assúmpsit eum diábolus in sanctam civitátem, et státuit eum super pinnáculum templi, et dixit ei: Si Fílius Dei es, mitte te deórsum. Scriptum est enim: Quia Ángelis suis mandávit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum. Íterum assúmpsit eum diábolus in montem excélsum valde: et osténdit et ómnia regna mundi, et glóriam eórum, et dixit ei: Hæc ómnia tibi dabo, si cadens adoráveris me. Tunc dicit ei Iesus: Vade, Sátana: scriptum est énim: Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies. Tunc relíquit eum diábolus: et ecce Ángeli accessérunt, et ministrábant ei.
M. – Laus tibi, Christe.

 

 
 

3 replies »

  1. Bien por España y por La América Española, Canarias tierra del Santo “hermano Pedro de Betancourt” el Santo de Guatemala que vino a estas tierras a dar testimonio de amor -siguiendo a San Francisco – con los mas necesitados de los mas necesitados – los indígenas enfermos –

    Me gusta

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s