ALL POSTS

DOMINGO DE PASIÓN : SANTA MISA “OBLATIO MUNDA”


DOMÍNICA PRIMA PASSIÓNIS Santa Misa “Non Una Cum” los apóstatas vaticanosegundistas

————-

 1° Parte 

————-

2° Parte 

————-

 EPISTOLA
Léctio Epístolæ B. Pauli Ap. ad Hebræos, 9, 11-15 


Fratres: Christus assístens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non huius creatiónis: neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in sancta, ætérna redemptióne invénta. Si enim sánguis hircórum et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus, inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis; quanto magis sánguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti? Et ídeo novi testaménti mediátor est: ut morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erat sub prióri testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis, in Cristo Iesu Dómino nostro.
M. – Deo grátias. 


GRADUALE  

Ps. 142, 9 et 10 – Éripe me, Dómine, de inimícis meis: doce me fácere voluntátem tuam. Ps. 17, 48-49 – Liberátor meus, Dómine, de géntibus iracúndis: ab insurgéntibus in me exaltábis me: a viro iníquo erípies me. 

TRÀCTUS 
Ps. 128, 1-4 – Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea. Dicat nunc Israël: sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea. Étenim non potuérunt mihi: supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres. Prolongavérunt iniquitátes suas: Dóminus iustus concídit cervíces peccatórum. 

EVANGÉLIUM
Sequéntia S. Evangélii secundum Ioánnem, 8, 46-59 


In illo témpore: Dicébat Iesus turbis Iudæórum: Quis ex vobis árguet me de peccáto? Si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi? Qui ex Deo est, verba Dei áudit. Proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis. Respondérunt ergo Iudæi, et dixérunt ei: Nonne bene dícimus nos, quia Samaritánus es tu, et dæmónium habes? Respóndit Iesus: Ego dæmónium non hábeo: sed honorífico Patrem meum, et vos inhonorástis me. Ego áutem non quæro glóriam meam: est qui quærat, et iúdicet. Amen, amen dico vobis: si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum. Dixérunt ergo Iudæi: Nunc cognóvimus quia dæmónium habes. Abráham mórtuus est, et prophétæ: et tu dicis: Si quis sermónem meum serváverit, non gustábit mortem in ætérnum. Numquid tu maior es patre nostro Abráham, qui mórtuus est? et prophétæ mórtui sunt? Quem teípsum facis? Respóndit Iesus: Si ego glorífico meípsum, glória mea nihil est: est Pater meus, qui gloríficat me, quem vos dícitis quia Deus vester est, et non cognovístis eum: ego áutem novi eum: et si díxero, quia non scio eum, ero símilis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermónem eius servo. Abráham pater vester exsultávit, ut vidéret diem meum: vidit, et gávisus est. Dixérunt ergo Iudæi ad eum: Quinquagínta annos nondum habes, et Abráham vidísti? Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, ántequam Abráham fíeret, ego sum. Tulérunt ergo lápides, ut iácerent in eum: Iesus áutem abscóndit se, et exívit de templo.
M. – Laus tibi Christe. 



Visto en Non possumus