ALL POSTS

LETANÍAS MAYORES


LETANÍAS MAYORES O ROGATIVAS

25 de abril en la Festividad de San Marcos


Las Rogativas (del latín rogare, rogar) o Letanías (del griego litaneia, súplica u oración), son oraciones solemnes instituidas por la Iglesia para ser rezadas o cantadas en ciertas procesiones públicas y para determinadas y extraordinarias necesidades. Sólo las encontramos en la liturgia dos veces al año: el 25 de abril, fiesta de San Marcos (letanías mayores) y el triduo que precede a la Ascensión (letanías menores).

El Papa y los Obispos pueden prescribirlas a los fieles en las calamidades y necesidades públicas, pero entonces figuran como actos extralitúrgicos. Los calificativos de mayores y menores sólo sirven para distinguir unas de otras.

Las Rogativas de San Marcos son de origen romano y datan, probablemente, del siglo IV. Primitivamente no estuvieron sujetas a día fijo. Fue San Gregorio Magno, en el primer año de su pontificado (590), quien las fijó definitivamente; ora, según unos, para dar mayor pompa a las fiestas que, en tal día, se celebraban para conmemorar el aniversario de la entrada de San Pedro en Roma; ora, según otros, en sustitución de los festejos paganos, llamados “Robigalia”, que en honor del dios Robigus organizaban, ya de antiguo, los labradores romanos, con procesión a través de los campos y sacrificios de animales, para interesar a la deidad en favor de los sembrados.

Nada tienen que ver con la fiesta de San Marcos, establecida mucho después, ni es necesario, por lo mismo, que coincidan ambas. Si la fiesta de San Marcos se traslada, no por eso se trasladan las Rogativas, a menos que ocurran el mismo día de Pascua, en cuyo caso se tienen el martes siguiente.

ORACIÓN

Os suplicamos, ¡oh Dios omnipotente!, que los que en nuestra aflicción confiamos en vuestra misericordia, hallemos en vuestra protección defensa contra toda adversidad.
Por J. C. N. S.

https://gloria.tv/?media=436405

Litania Omnium Sanctorum

Descargar las Letanías en PDF

Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. Christe, eleison.
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos
Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Sancta Maria, ora pro nobis
Sancta Dei Genetrix, ora pro nobis
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis
Sancte Michael, ora pro nobis
Sancte Gabriel, ora pro nobis
Sancte Raphael, ora pro nobis
Omnes sancti Angeli et Archangeli, orate pro nobis
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis

Sancte Ioannes Baptista, ora pro nobis
Sancte Ioseph, ora pro nobis
Omnes sancti Patriarchae et Prophetae, orate pro nobis
Sancte Petre, ora pro nobis
Sancte Paule, ora pro nobis
Sancte Andrea, ora pro nobis
Sancte Iacobe, ora pro nobis
Sancte Ioannes, ora pro nobis
Sancte Thoma, ora pro nobis
Sancte Iacobe, ora pro nobis
Sancte Philippe, ora pro nobis
Sancte Bartolomaee, ora pro nobis
Sancte Matthaee, ora pro nobis
Sancte Simon, ora pro nobis
Sancte Thaddaee, ora pro nobis
Sancte Matthia, ora pro nobis
Sancte Barnaba, ora pro nobis
Sancte Luca, ora pro nobis
Sancte Marce, ora pro nobis
Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, orate pro nobis
Omnes sancti discipuli Domini, orate pro nobis

Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis
Sancte Stephane, ora pro nobis
Sancte Laurenti, ora pro nobis
Sancte Vincenti, ora pro nobis
Sancti Fabiane et Sebastiane, orate pro nobis
Sancti Iohannes et Paule, orate pro nobis
Sancti Cosma et Damiane, orate pro nobis
Sancti Gervasi et Protasi, orate pro nobis
Omnes sancti martyres, orate pro nobis
Sancte Sylvester, ora pro nobis
Sancte Gregori, ora pro nobis
Sancte Ambrosi, ora pro nobis
Sancte Augustine, ora pro nobis
Sancte Hieronyme, ora pro nobis
Sancte Martine, ora pro nobis
Sancte Nicolae, ora pro nobis
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate pro nobis
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis
Sancte Antoni, ora pro nobis
Sancte Benedicte, ora pro nobis
Sancte Bernarde, ora pro nobis
Sancte Dominice, ora pro nobis
Sancte Francisce, ora pro nobis
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, orate pro nobis
Omnes sancti Monachi et Eremitae, orate pro nobis

Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis
Sancta Agatha, ora pro nobis
Sancta Lucia, ora pro nobis
Sancta Agnes, ora pro nobis
Sancta Caecilia, ora pro nobis
Sancta Catharina, ora pro nobis
Sancta Anastasia, ora pro nobis
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.

Propitius esto, parce nos, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos Domine
Ab omni peccato, libera nos Domine
Ab ira tua, libera nos Domine
A subitanea et improvisa morte, libera nos Domine
Ab insidiis diaboli, libera nos Domine
Ab ira et odio et omni mala voluntate, libera nos Domine
A spiritu fornicationis, libera nos Domine
A fulgure et tempestate, libera nos Domine
A flagello terraemotus, libera nos Domine
A peste, fame et bello, libera nos Domine
A morte perpetua, libera nos Domine
Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, libera nos Domine
Per adventum tuum, libera nos Domine
Per nativitatem tuam, libera nos Domine
Per baptismum et sanctum ieiunium tuum, libera nos Domine
Per crucem et passionem tuam, libera nos Domine
Per mortem et sepulturam tuam, libera nos Domine
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos Domine
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos Domine
Per adventum Spiritus Sancti Paracliti, libera nos Domine
In die judicii, libera nos Domine

Peccatores, te rogamus audi nos
Ut nobis parcas, te rogamus audi nos
Ut nobis indulgeas, te rogamus audi nos
Ut ad veram paenitentiam nos perducere digneris, te rogamus audi nos
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, te rogamus audi nos
Ut domum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus audi nos
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus audi nos
Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus audi nos
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus audi nos
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus audi nos
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris, te rogamus audi nos
Ut mentes nostras ad caelestia desideria erigas, te rogamus audi nos
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus audi nos
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus audi nos
Ut fructus terrae dare et conservare digneris, te rogamus audi nos
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus audi nos
Ut nos exaudire digneris, te rogamus audi nos
Fili Dei, te rogamus audi nos

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. Christe, eleison.
Kyrie, eleison. Kyrie eleison

Pater Noster, qui es in coelis, sanctificetur  nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

Psalm 69
(in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus)
Deus, in adjutórium meum inténde: * Dómine, ad adjuvándum me festína.
Confundántur et revereántur, * qui quærunt ánimam meam.
Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
Exsúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
Ego vero egénus, et pauper sum: * Deus, ádjuva me.
Adjútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine, ne moréris.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperántes in te.
V. Esto nobis, Dómine, turris fortitúdinis.
R. A facie inimíci.
V. Nihil proficiat inimícus in nobis.
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis.
V. Dómine, non secúndum peccáta nostra fácias nobis.
R. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
V. Orémus pro Pontífice nostro N.
R. Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
V. Orémus pro benefactoribus nostris.
R. Retribuere dignáre, Dómine, ómnibus, nobis bona faciéntibus propter nomen tuum, vitam ætérnam. Amen.
V. Orémus pro fidélibus defunctis.
R. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine, et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.
V. Pro frátribus nostris absentibus.
R. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperántes in te.
V. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére eos.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
secunda ‘Domine, exaudi’ omittitur

Oratio
Orémus
Deus, cui próprium est miseréri semper et parcere: súscipe deprecatiónem nostram, ut nos, et omnes fámulos tuos, quos delictórum caténa constringit, miserátio tuæ pietátis cleménter absolvat.
Exáudi, quæsumus, Dómine, súpplicum preces, et confitentium tibi parce peccátis: ut páriter nobis indulgéntiam tribuas benígnus et pacem.
Ineffábilem nobis, Dómine, misericórdiam tuam cleménter osténde: ut simul nos et a peccátis ómnibus exuas, et a pœnis, quas pro his meremur, eripias.
Deus, qui culpa offenderis, pœniténtia placaris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracundiæ, quæ pro peccátis nostris meremur, avérte.
Omnípotens sempitérne Deus, miserére famulo tuo Pontífici nostro N., et dírige eum secúndum tuam clementiam in viam salútis æternæ: ut, te donante, tibi placita cupiat, et tota virtúte perficiat.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et, hóstium sublata formidine, témpora sint, tua protectióne, tranquilla.
Ure igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nóstrum, Dómine: ut tibi casto córpore serviámus, et mundo corde placeamus.
Fidélium, Deus, ómnium Conditor et Redémptor, animábus famulórum famulárumque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optaverunt, piis supplicatiónibus consequantur.
Actiónes nostras, quæsumus, Dómine, aspirando prævéni et adjuvando proséquere: ut cuncta nostra orátio et operatio a te semper incipiat, et per te cœpta finiatur.
Omnípotens sempitérne Deus, qui vivórum domináris simul et mortuórum, omniúmque misereris quos tuos fide et ópere futuros esse prænoscis: te súpplices exoramus; ut, pro quibus effúndere preces decrevimus, quosque vel præsens sæculum adhuc in carne retinet vel futúrum jam exutos córpore, suscépit, intercedentibus ómnibus Sanctis tuis, pietátis tuæ clementia, ómnium delictórum suórum véniam consequantur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Exáudiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.

 

Categorías:ALL POSTS

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s